ATTILIUS Regulus

ATTILIUS Regulus
ATTILIUS Regulus
Consul Roman. primô bellô Punicô, cum Carthaginenses saepe vicisset, horribilem etiam serpentem, ad fluv. Bagrada, necâsset, tandem per insidias captus, Romam mislus est, pro permutandis captivis, quam permutationem ipsemet disluasit, et Carthaginem rediens, crudelissime necatus est. Lege Horat. Carm. l. 3. Od 5. Appianus in Libycis, Καὶ ὁ Α᾿τίλιος Π῾έγουλος εν ἀποῤῥήτῳ τοῖς πέλεσι (lege τἑλετι) Π῾ωμαίων ἐπιοκήψας ἐγκρατῶς ἔχεςθαι τοῦ πολέμου, ἐπανῆλθεν ἐς λίμνην (lege λιμένα) ἕτοιμος, καὶ αὐτὸν οἱ Καρχηδόνιοι καθείρξαντες εν γαλεάγρᾳ κένιρα πάντοθεν
ἐχούσῃ διέφθειραν. h. e. Et Atilius Regulus secreto magistratus monuit, ut bello potenter incumberent, et in portum reversus est, ad omnia paratus, et eum Carthaginenses in cavea undecumque aculeos habente includentes, necaverunt. Hanc Historiam, vel potius sabulam, plerique Romanorum posteris, ut veram, tradiderunt. Cicero l. 3. de Offic. eam habet, et vigiliis necatum Atilium ait: ut et in Orat. in Pisonem, resectas ei palpebras dixit, et Horat. ubi supra,
Atqui sciebat quae sibi barbarus
Tortor pararet. ---- ----
Silius Italicus vero in eo argumento tragice debacchatur: eos auctores secutus Zonaras, eadem de morre Attilii narrat: ii omnes Appiani huic loco concinere videntur. Si dixero, me tantis et talibus auctoribus fidem non habere, risum forre tuum vel indignationem movebo. Sed audi quaeso, quae me ab ea narratione credenda demonent, et expande frontem, si corrugata est. Polybius, qui belli primi Punici Historiam fuse, ne dicuam prolixe, satis exsequitur, cum Atilii cladem et captivitatem narrat, de toto eo negotio ne verbum quidem facit, ut nec de itu eius et reditu, nec de eius morte loquitur. Si quis coniecturae nostrae locus est, puto cum auctorem de morte Attilii consulto tacuiste, ne coactus foret, fallere fidem historicam eam fabulam narrando, ut Romae obtinebat, vel odium Romanorum incurrere, si contrarium recepto apud eos rumori traderet. Utid credam, suadent duo loci insignes, unus Polybii l. 1. ubi de auctoribus, qui bellum Punicum primum scripserunt, ait, Philinum, et Fabium, non, ut oportuit, veritatem retulisie, sed Philinum quidem omnia in Carthaginensium savorem scripsisie, Fabium vero contra, et utrumque falso. Alter locus est Diodor. Siculi, cuius exstat fragmentum, l. 24. quantivis pretii a Valesio publicatum. Sic autem incipit: (de Atilii autem uxore, et eius liberis loquitur, quibus data fuerat custodia Bostaris et Hamilcaris, Carthaginensium Ducum captivorum.) Ο῞τι ἡ μήτηρ τῶ νεανίσκων βαρέως φέρουσα την´ τ ἀνδρὸς τελευτην`, καὶ νομίσασα δἰ ἀμέλειαν αὐτὸν ενλελοιπέναι τȏυ ζῇν, ἐπόιησε (vel ἔπεισε) τοὺς υἱοὺς κακουχεῖν τοὺς αἰχμαλώτους. Narrat deinde, quomodo ob carceris nimium rigorem, alter corum mortuus sit, alter vero duraverit, donec re in vulgus proditâ: Οἱ δὲ, μισοπονηρήσαντες τοῖς δημάρχοις προσήγγειλαν. Δεινῆς δε οὖν τῆς ὠμότητος φανείσης, οἱ ἄρχοντες ενεκαλήσαντο τοὺς Α᾿τιλίους, καὶ παῤ ὀλίγον θανάτου κρίσιν προσέθηκαν ὡς καταιχυνοῦσι την` Π῾ώμην. Διηπειλήσαντο δὲ την` ἀρμόττουσαν παῤ αὐτῶν λήψεςθαι τιμωρίαν, εἰ μὴ πᾶσαν ἐπιμέλειαν ποιήσονται τῶ αἰχμαλώτων. Οἱ δὲ τῇ μητρὶ πολλὰ καταμεμψάμενοι, τὸν μὲν Βοδόςτορα καύσαντες ἀπέςτειλαν την` τέφραν τοῖς συγίενέσι, τὸν δὲ Α᾿μίλκαν εν τῆς κακουχίας ἀνεβαλον. Ex hoc Diodori loco, et ex Polybii silentio licet conicere, totam de M. Atilii supplicio tragoediam ad pulpita amandari debere, et a veritate historica exulare: et mihi videor totam Atilii Historiam intelligere. Adverte animum lector. M. Atiliô totam Carthaginensium ditionem libere depopulante, Asdrubalem, Bostarem et Hamilcarem Duces arceslunt Carthaginenses: pugnant cum Atilio. vincuntur, de pace agunt; sei incaslum, ob duriores conditiones ab Atilio propositas; Denuo pugnant, Xanthippô Lacedaemoniô Duce, vincunt, et universum Romanorum exercitum delent, et ipsum Ducem Atilium captivum Carthaginem ducunt: curam adhibet Amilcar, et captivum fovet, ut fit in bello: Clastem navium 350. parant Romani, et Consulib. M. Aemiliô et Serviô Fulviô Ducibus, ad Hermaeum promontorium clastem Carthaginensium profligant, captis navibus 114. et Ducibus Bostare et Amilcare, quos Romam mittunt cum victoriae nuntio: quod ex eo conicio, quod de iis non fit amplius mentio in illo bello, sed de solo Asdrubale, et quod ex eo Diodori loco citato parteat, eos captivos Romam ductos fuisse. Senatus, ut solaretur uxorem et filios Atilii, iis mandat custodiam Ducum Carthaginensium, ut haberent redemptionis Atilii pretium, factâ scilicet commutatione, ut fit in bello, quod Diodorus narrat.
At accidit, ut mobô moreretur in captivitate Atilius: unde irata uxor, et non amplius sperans, se per suorum captivorum transmutationem potituram maritô, eos crudeliter vexat, unde Senatûs ira adversus matrem et filios: Ea vero ut colorem iustitiae daret crudelitati suae, fabulam hanc de necato per incuriam, et vigilias et tormenta Atiliô in vulgus et alias mulieres, eius affines loquaces tradidit, unde rumor ille increbuit, et in maius traditus est, et propter Carthaginensium odium facile creditus, vires eundo acquisivit. Nisi ita res se habuerit, multum me fallit coniectura. Lege lector, veritatis sectator, totum Diodori fragmentum, et Polybii l. 1. attente, et, ut spero, dices, me non aberrare a verisimili, et inter errata historica M. Atilii caveam, et aculeos, et palpebras sectas annumerabis. Palmerius. Vide plura de Attilio, apud Liv. Flor. Eutrop. Oros. Zonaram, et in voce Regulus, it. Caius, et Marcus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MARCUS Attilius Regulus — vir Romanus, egregia virtute, primo Carthaginienses pluribus proeliis vicit, tandem tamen ab iis, duce Xanthippô Lacedaemoniô, captus, Romam missus est de captivis commutandis acturus, fide datâ, se, si nihil profecisset, rediturum. Cum autem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAJUS Attilius Regulus Seranus — Consul, Collega L. Manlii Vulsionis an. Urb. Cond. 503 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAJUS Attilius Regulus — Consul, Colllega L. Aemilii Pauli an. Urb. Cond. 529 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Regŭlus [2] — Regŭlus, Familienname der Attilia gens. 1) Marcus Attilius R., Consul 294 v. Chr.; lieferte den Samnitern eine zweitägige Schlacht, in welcher die Römer am zweiten Tage, obgleich Sieger, über 7000 Mann verloren. 2) Marcus Attilius R., Consul 267… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • REGULUS — I. REGULUS seu Basiliscus Hebr. Gap desc: Hebrew tsepha vel Gap desc: Hebrew, tsiphoni, Isidoro Sibilus, quod sibilô occidat, antequam vel mordeat, vel exurai; Avicennae, in c. de Speciebus serpentum, est de prima specie serpentum, quorum veneni… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Attilio — m Italian: from the Latin family name Attilius, which is generally taken to be of Etruscan origin. The name was taken up in Italy during the Renaissance in honour of the Roman general Marcus Attilius Regulus (d. c.250 BC), who fought against… …   First names dictionary

  • Richthus — Das Rathaus von Zürich (Westseite) Historische Darstellung des Rathauses im 18. Jahrhundert (Ostseite) Das Zürcher Rathaus war bis 1798 der Regierungs und Verwaltungssitz der Stadtrepublik …   Deutsch Wikipedia

  • Zürcher Rathaus — Das Rathaus von Zürich (Westseite) Historische Darstellung des Rathauses im 18. Jahrhundert (Ostseite) Das Zürcher Rathaus war bis 1798 der Regierungs und Verwaltungssitz der Stadtrepublik …   Deutsch Wikipedia

  • Armée de Carthage — Charge des éléphants puniques à la bataille de Zama, selon Henri Paul Motte. Période …   Wikipédia en Français

  • Cunctator — Quintus Fabius Maximus Verrucosus Pour les articles homonymes, voir Fabius Maximus. Fabius Maximus Verrucosus (le Verruqueux) Quintus dit Cunctator (le Temporisateur), dit aussi Ovicula (le mouton) : homme politique et militaire romain, né à …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”